Löydetty 25 Tulokset: Loquuntur
Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)
Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8, 7)
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)
Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. (Liber Psalmorum 28, 3)
Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. (Liber Psalmorum 31, 19)
Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me (Liber Psalmorum 35, 26)
Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. (Liber Psalmorum 58, 4)
Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, (Liber Psalmorum 59, 13)
Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. (Liber Psalmorum 109, 20)
Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. (Liber Psalmorum 119, 23)
Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te. (Liber Psalmorum 139, 20)
Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, (Liber I Maccabaeorum 13, 17)