Löydetty 109 Tulokset: Ligna
Quae respondit eis: “Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?”. (Liber Iudicum 9, 11)
Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”. (Liber Iudicum 9, 12)
Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”. (Liber Iudicum 9, 13)
Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: “Veni et impera super nos”. (Liber Iudicum 9, 14)
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. (Liber I Samuelis 6, 14)
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David. (Liber II Samuelis 5, 11)
Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii”. (Liber I Regum 5, 20)
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. (Liber I Regum 5, 24)
dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum. (Liber I Regum 5, 32)
Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas. (Liber I Regum 7, 2)
Et desuper lapides pretiosi secundum mensuram secti et ligna cedrina. (Liber I Regum 7, 11)
— Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. (Liber I Regum 9, 11)