Löydetty 932 Tulokset: Lie
Observa semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae stabilientur. (Liber Proverbiorum 4, 26)
Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, (Liber Proverbiorum 5, 9)
ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, (Liber Proverbiorum 5, 10)
habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. (Liber Proverbiorum 5, 17)
Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae; (Liber Proverbiorum 5, 18)
Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae? (Liber Proverbiorum 5, 20)
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; (Liber Proverbiorum 6, 24)
pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. (Liber Proverbiorum 6, 29)
Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit. (Liber Proverbiorum 6, 32)
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit. (Liber Proverbiorum 7, 5)
Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio, cauta corde, garrula et rebellans, (Liber Proverbiorum 7, 10)