Löydetty 194 Tulokset: Libro legis

  • Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. (Evangelium secundum Lucam 7, 30)

  • Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 25)

  • At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 26)

  • Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)

  • At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! (Evangelium secundum Lucam 11, 46)

  • Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)

  • Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “Licet sabbato curare an non?”. (Evangelium secundum Lucam 14, 3)

  • Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)

  • Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)

  • Scriptum est enim in libro Psalmorum:“Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”. (Actus Apostolorum 1, 20)

  • Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina