Löydetty 2237 Tulokset: Lia
Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens: (Liber Nehemiae 13, 25)
Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. (Liber Nehemiae 13, 28)
Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsa audiret improperia ab una ex ancillis patris sui, (Liber Thobis 3, 7)
Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum”. (Liber Thobis 3, 9)
In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea”. (Liber Thobis 3, 10)
et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel descendit et ipsa de loco superiori. (Liber Thobis 3, 17)
Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde tuo a fratribus tuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam in fastidio perditio et inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio et exiguitas magna est. Nugacitas enim mater est famis. (Liber Thobis 4, 13)
Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, et omnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habent consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enim voluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum. Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo. (Liber Thobis 4, 19)
Et dixit illi Thobi: “Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias!”. (Liber Thobis 5, 14)
Et dixit angelus illi: “Exintera hunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia”. (Liber Thobis 6, 5)
dixit Raphael puero: “Thobia frater!”. Et dixit ei: “Ecce ego”. Et dixit illi: “In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram, (Liber Thobis 6, 11)
sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam”. (Liber Thobis 6, 12)