Mosaico decorativo

Löydetty 2237 Tulokset: Lia

  • Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. (Liber Deuteronomii 32, 30)

  • quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33, 17)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia”. (Liber Iosue 3, 5)

  • quadraginta fere milia expeditorum ad pugnam incedebant coram Domino in campestria Iericho. (Liber Iosue 4, 13)

  • et reversi dixerunt ei: “Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare omnem populum contra hostes paucissimos”. (Liber Iosue 7, 3)

  • Ascenderunt ergo tria fere milia pugnatorum, qui statim terga verterunt coram viris urbis Hai, (Liber Iosue 7, 4)

  • Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarae; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi. (Liber Iosue 7, 17)

  • Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”. (Liber Iosue 7, 21)

  • Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum eo — duxerunt eos ad vallem Achor, (Liber Iosue 7, 24)

  • Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta milia virorum fortium misit nocte (Liber Iosue 8, 3)

  • Et elegit fere quinque milia viros et posuit in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis. (Liber Iosue 8, 12)

  • Erant autem, qui in eo die conciderant, a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Hai. (Liber Iosue 8, 25)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina