Löydetty 2237 Tulokset: Lia
Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: (Liber Sapientiae 12, 24)
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes, (Liber Sapientiae 14, 23)
Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit. (Liber Sapientiae 15, 13)
Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)
Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. (Liber Sapientiae 16, 1)
Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)
Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
et magicae artis appositi erant derisus, et in sapientia gloriae correptio cum contumelia. (Liber Sapientiae 17, 7)
Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus; (Liber Sapientiae 18, 11)
In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius. (Liber Sapientiae 18, 24)
Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. (Liber Sapientiae 19, 3)
per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra. (Liber Sapientiae 19, 8)