Löydetty 2237 Tulokset: Lia
Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia. (Liber Psalmorum 140, 3)
Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. (Liber Psalmorum 140, 9)
Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum. (Liber Psalmorum 141, 3)
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 142, 7)
Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. (Liber Psalmorum 144, 12)
HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur et mirabilia tua enarrabunt. (Liber Psalmorum 145, 5)
Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. (Liber Psalmorum 147, 6)
constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae; (Liber I Maccabaeorum 1, 2)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. (Liber I Maccabaeorum 1, 3)
Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. (Liber I Maccabaeorum 1, 19)
Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit; (Liber I Maccabaeorum 1, 23)
Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu; (Liber I Maccabaeorum 1, 31)