Löydetty 323 Tulokset: King Saul
Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel. (Liber I Samuelis 15, 35)
Dixitque Dominus ad Samuelem: “Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem”. (Liber I Samuelis 16, 1)
Et ait Samuel: “Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me”. Et ait Dominus: “Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”. (Liber I Samuelis 16, 2)
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)
Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)
Et ait Saul ad servos suos: “Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me”. (Liber I Samuelis 16, 17)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)
Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)
Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)
Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)
Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. (Liber I Samuelis 17, 2)
Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! (Liber I Samuelis 17, 8)