Löydetty 892 Tulokset: Iustitia pax gentes Hierusalem et montem Templi prophetiae spes salutis bellum salutis regimine
Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)
Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem; (Liber Exodus 24, 15)
Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)
Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis. (Liber Exodus 34, 2)
Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra”. (Liber Exodus 34, 3)
Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas. (Liber Exodus 34, 4)
Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)
Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)
Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae. (Liber Leviticus 26, 33)
Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)
De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 20)
De filiis Simeon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 22)