Löydetty 82 Tulokset: Iusti
hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est. (Liber Sapientiae 16, 23)
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)
Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)
Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. (Liber Ecclesiasticus 11, 24)
Non effugiet in rapina peccator, et non irrita erit sustinentia iusti. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)
Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; (Liber Ecclesiasticus 35, 8)
sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. (Liber Ecclesiasticus 35, 9)
Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! (Liber Isaiae 5, 23)
Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas. (Liber Isaiae 26, 7)
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)