Löydetty 109 Tulokset: Iudam

  • Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio. (Liber Ieremiae 14, 19)

  • Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio. (Liber Ieremiae 20, 4)

  • Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam: (Liber Ieremiae 30, 4)

  • et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam”. (Liber Ieremiae 32, 35)

  • Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi”. (Liber Ieremiae 35, 17)

  • “Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, (Liber Ieremiae 36, 2)

  • Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam. (Liber Ieremiae 44, 11)

  • Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. (Prophetia Ezechielis 21, 25)

  • mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem”. (Prophetia Amos 2, 5)

  • quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 9)

  • Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus (Prophetia Sophoniae 1, 4)

  • et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 2, 2)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina