Löydetty 2367 Tulokset: Israel
Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem, et media pars Amri. (Liber I Regum 16, 21)
Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)
ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat et in peccato eius, quo peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 26)
Reliqua autem gestorum Amri et proelia eius, quae fortiter gessit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 27)
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)
et fecit Achab palum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum, Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum. (Liber I Regum 16, 33)
Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)
Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae””. (Liber I Regum 17, 14)
et, cum vidisset eum, ait: “Tune es, qui conturbas Israel?”. (Liber I Regum 18, 17)
Et ille ait: “Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim. (Liber I Regum 18, 18)
Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel”. (Liber I Regum 18, 19)
Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. (Liber I Regum 18, 20)