Mosaico decorativo

Löydetty 2367 Tulokset: Israel

  • Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)

  • Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; (Liber II Samuelis 17, 11)

  • Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea”. (Liber II Samuelis 17, 13)

  • Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; (Liber II Samuelis 17, 15)

  • David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)

  • Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. (Liber II Samuelis 17, 26)

  • Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim. (Liber II Samuelis 18, 6)

  • Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum. (Liber II Samuelis 18, 7)

  • Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum. (Liber II Samuelis 18, 16)

  • Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 18, 17)

  • Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 9)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina