Löydetty 2367 Tulokset: Israel
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth. (Liber Iudicum 3, 7)
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. (Liber Iudicum 3, 8)
Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini. (Liber Iudicum 3, 12)
Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum. (Liber Iudicum 3, 13)
Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. (Liber Iudicum 3, 14)
Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. (Liber Iudicum 3, 15)
Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. (Liber Iudicum 3, 27)
Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)
Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel. (Liber Iudicum 3, 31)
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)
Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)
Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)