Löydetty 2367 Tulokset: Israel
stabiliam thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel. (Liber II Paralipomenon 7, 18)
civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel. (Liber II Paralipomenon 8, 2)
Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel, (Liber II Paralipomenon 8, 7)
de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. (Liber II Paralipomenon 8, 8)
Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)
Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam”. (Liber II Paralipomenon 9, 8)
Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis; (Liber II Paralipomenon 9, 30)
Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)
vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber II Paralipomenon 10, 3)
Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 10, 16)
Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)