Löydetty 799 Tulokset: Ira
Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris. (Liber Ecclesiasticus 5, 9)
memento irae, quoniam non tardabit. (Liber Ecclesiasticus 7, 18)
Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)
Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 16)
Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum. (Liber Ecclesiasticus 10, 22)
In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)
In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. (Liber Ecclesiasticus 16, 7)
misericordia enim et ira est cum illo, sustinens, exorabilis et effundens iram. (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius. (Liber Ecclesiasticus 17, 8)
Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei. (Liber Ecclesiasticus 18, 24)