Löydetty 799 Tulokset: Ira
Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me. (Liber Psalmorum 88, 17)
Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 89, 6)
Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum; (Liber Psalmorum 89, 39)
Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? (Liber Psalmorum 89, 47)
Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus. (Liber Psalmorum 90, 7)
Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros. (Liber Psalmorum 90, 9)
Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam? (Liber Psalmorum 90, 11)
Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”. (Liber Psalmorum 95, 11)
Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. (Liber Psalmorum 96, 3)
PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. (Liber Psalmorum 98, 1)
a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me. (Liber Psalmorum 102, 11)
Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. (Liber Psalmorum 103, 9)