Löydetty 774 Tulokset: Ipse
Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto. (Liber Psalmorum 55, 23)
In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos. (Liber Psalmorum 60, 13)
Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. (Liber Psalmorum 62, 3)
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. (Liber Psalmorum 62, 7)
Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus! (Liber Psalmorum 68, 36)
Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. (Liber Psalmorum 78, 38)
Et de Sion dicetur: “Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus”. (Liber Psalmorum 87, 5)
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae”. (Liber Psalmorum 89, 27)
Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno. (Liber Psalmorum 91, 3)
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. (Liber Psalmorum 95, 5)
quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. (Liber Psalmorum 95, 7)
Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. (Liber Psalmorum 97, 10)