Löydetty 159 Tulokset: Iosue

  • Tunc vocavit Iosue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse (Liber Iosue 22, 1)

  • Benedixitque eis Iosue et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua. (Liber Iosue 22, 6)

  • Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan; et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis, (Liber Iosue 22, 7)

  • Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis, (Liber Iosue 23, 1)

  • vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: “Ego senui et progressioris aetatis sum, (Liber Iosue 23, 2)

  • Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et praefectos, steteruntque in conspectu Dei; (Liber Iosue 24, 1)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et Deus aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)

  • Dixitque populus ad Iosue: “Nequaquam, sed Domino serviemus”. (Liber Iosue 24, 21)

  • Et Iosue ad populum: “Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei”. Responderuntque: “Testes”. (Liber Iosue 24, 22)

  • Dixitque populus ad Iosue: “Domino Deo nostro serviemus; oboedientes erimus praeceptis eius”. (Liber Iosue 24, 24)

  • Percussit igitur Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta atque iudicia in Sichem. (Liber Iosue 24, 25)

  • Et post haec mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem annorum. (Liber Iosue 24, 29)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina