Löydetty 697 Tulokset: Index habitatores Iudae

  • Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. (Prophetia Osee 1, 1)

  • Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus”. (Prophetia Osee 1, 7)

  • Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 2)

  • Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae. (Prophetia Osee 5, 12)

  • Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)

  • Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum. (Prophetia Ioel 1, 2)

  • Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)

  • Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)

  • Quia ecce in diebus illis et in tempore illo, cum convertero sortem Iudae et Ierusalem, (Prophetia Ioel 4, 1)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina