Löydetty 1195 Tulokset: In Terra
De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi (Prophetia Ezechielis 41, 20)
Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. (Prophetia Ezechielis 42, 6)
et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. (Prophetia Ezechielis 43, 2)
Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate oblationem Domino sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque milia et latitudine viginti milia: sanctificatum erit in omni termino suo per circuitum; (Prophetia Ezechielis 45, 1)
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. (Prophetia Ezechielis 45, 4)
Haec terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. (Prophetia Ezechielis 45, 8)
possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)
Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 48, 29)
quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra; (Prophetia Danielis 3, 37)
Benedicat terra Dominum, laudet et superexaltet eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 74)
Benedicite, universa germinantia in terra, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 76)
(31) Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quae habitant in universa terra: “Pax vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 3, 98)