Löydetty 1351 Tulokset: In Domum Suam
Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet; (Prophetia Danielis 11, 42)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis. (Prophetia Danielis 13, 3)
Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)
erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. (Prophetia Danielis 13, 11)
“Eamus domum, quia prandi hora est”. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)
Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 15)
Et dixerunt, cum venissent ad regem: “Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam”. (Prophetia Danielis 14, 29)
Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; (Prophetia Osee 1, 4)
Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)
Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)