Mosaico decorativo

Löydetty 1351 Tulokset: In Domum Suam

  • Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti. (Liber II Paralipomenon 3, 3)

  • Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes. (Liber II Paralipomenon 3, 5)

  • Porro aurum erat de Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes eius et postes et parietes et ostia; et caelavit cherubim in parietibus. (Liber II Paralipomenon 3, 7)

  • Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum; et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis. (Liber II Paralipomenon 3, 8)

  • Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum. (Liber II Paralipomenon 3, 13)

  • nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nubem; compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)

  • ego autem aedificavi domum in habitaculum tuum, ut habitares ibi in perpetuum”. (Liber II Paralipomenon 6, 2)

  • Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel — nam omnis turba stabat intenta — et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)

  • Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut aedificaret domum nomini Domini, Dei Israel, (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • dixit Dominus ad eum: “Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habere voluntatem, (Liber II Paralipomenon 6, 8)

  • sed non tu aedificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber II Paralipomenon 6, 9)

  • Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel; (Liber II Paralipomenon 6, 10)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina