Löydetty 636 Tulokset: Illius
Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. (Liber Ecclesiasticus 17, 4)
et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius. (Liber Ecclesiasticus 17, 8)
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 17, 27)
Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! (Liber Ecclesiasticus 17, 28)
Quis sufficit enarrare opera illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 2)
Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)
Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius. (Liber Ecclesiasticus 18, 32)
Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt: (Liber Ecclesiasticus 20, 14)
exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis. (Liber Ecclesiasticus 20, 15)
Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)
Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas. (Liber Ecclesiasticus 21, 4)