Löydetty 467 Tulokset: Ille
Dixitque Laban: “Quid tibi dabo?”. At ille ait: “Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)
At ille: “Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti!”. (Liber Genesis 32, 29)
At ille: “Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi”. (Liber Genesis 33, 9)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)
Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. (Liber Genesis 38, 9)
Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)
audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo”. (Liber Genesis 41, 13)
Cui ille ait: “Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere”. (Liber Genesis 41, 15)
Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: “Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite”. (Liber Genesis 41, 55)
Quibus ille respondit: “Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis!”. (Liber Genesis 42, 12)