Löydetty 2561 Tulokset: Ibi
“Quid tibi vis faciam?”. At ille dixit: “Domine, ut videam”. (Evangelium secundum Lucam 18, 41)
Dixit ergo: “Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
dicens: “Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
et aiunt dicentes ad illum: “Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 2)
“Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, (Evangelium secundum Lucam 20, 46)
Et capillus de capite vestro non peribit. (Evangelium secundum Lucam 21, 18)
Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Lucam 21, 32)
Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate”. (Evangelium secundum Lucam 22, 12)
Et ille dixit: “Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me”. (Evangelium secundum Lucam 22, 34)
Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. (Evangelium secundum Lucam 23, 33)
Et dixit illi: “Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso”. (Evangelium secundum Lucam 23, 43)