Löydetty 2561 Tulokset: Ibi
Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi? (Liber Ecclesiasticus 7, 30)
Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia (Liber Ecclesiasticus 7, 34)
Non placeat tibi prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non iustificabuntur. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)
Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit. (Liber Ecclesiasticus 9, 25)
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio. (Liber Ecclesiasticus 10, 7)
Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. (Liber Ecclesiasticus 11, 35)
Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem, (Liber Ecclesiasticus 12, 17)
Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “Quid opus est tibi?”. (Liber Ecclesiasticus 13, 7)
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. (Liber Ecclesiasticus 13, 8)