Löydetty 334 Tulokset: Iacob
Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 21)
In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem. (Liber Ecclesiasticus 47, 25)
qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob. (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)
Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. (Liber Isaiae 2, 5)
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)
Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)
Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. (Liber Isaiae 9, 7)
Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)
Reliquiae revertentur, reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem. (Liber Isaiae 10, 21)