Löydetty 448 Tulokset: Homo
Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)
Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia. (Liber Ecclesiasticus 18, 27)
Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. (Liber Ecclesiasticus 20, 7)
Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi. (Liber Ecclesiasticus 20, 16)
Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit. (Liber Ecclesiasticus 20, 21)
Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. (Liber Ecclesiasticus 20, 29)
Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. (Liber Ecclesiasticus 20, 33)
Pes fatui facilis in domum proximi, sed homo peritus verebitur personam. (Liber Ecclesiasticus 21, 25)
Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur. (Liber Ecclesiasticus 23, 20)
et homo fornicarius in corpore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. (Liber Ecclesiasticus 23, 23)