Löydetty 359 Tulokset: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua

  • Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes: (Liber II Maccabaeorum 14, 34)

  • Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? (Liber Proverbiorum 6, 27)

  • Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. (Liber Ecclesiastes 9, 8)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica. (Liber Ecclesiasticus 7, 31)

  • Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes. (Liber Ecclesiasticus 7, 33)

  • vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)

  • “Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari?”. (Liber Isaiae 63, 2)

  • “Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)

  • Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 21)

  • Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)

  • Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina