Löydetty 412 Tulokset: Fructus Spiritus
Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur; (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)
Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)