Mosaico decorativo

Löydetty 469 Tulokset: Filiorum

  • et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 31)

  • Iuravitque Moyses in die illo dicens: “Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum”. (Liber Iosue 14, 9)

  • Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae. (Liber Iosue 15, 1)

  • Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis. (Liber Iosue 15, 12)

  • Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron. (Liber Iosue 15, 13)

  • Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas. (Liber Iosue 15, 20)

  • Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur (Liber Iosue 15, 21)

  • Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel (Liber Iosue 16, 1)

  • Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem; (Liber Iosue 16, 5)

  • De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, (Liber Iosue 16, 8)

  • urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. (Liber Iosue 16, 9)

  • Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas: filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas. (Liber Iosue 17, 2)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina