Löydetty 1389 Tulokset: Filii
Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor. (Liber I Paralipomenon 23, 12)
Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 23, 13)
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)
Filii Moysi: Gersam et Eliezer. (Liber I Paralipomenon 23, 15)
Filii Gersam: Subael primus. (Liber I Paralipomenon 23, 16)
Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. (Liber I Paralipomenon 23, 17)
Filii Isaar: Salomoth primus. (Liber I Paralipomenon 23, 18)
Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. (Liber I Paralipomenon 23, 19)
Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus. (Liber I Paralipomenon 23, 20)
Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis; (Liber I Paralipomenon 23, 21)
mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum. (Liber I Paralipomenon 23, 22)
Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres. (Liber I Paralipomenon 23, 23)