Mosaico decorativo

Löydetty 1389 Tulokset: Filii

  • Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, (Liber II Samuelis 23, 37)

  • ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”. (Liber I Regum 2, 4)

  • Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)

  • Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius; (Liber I Regum 4, 3)

  • Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas; (Liber I Regum 4, 13)

  • Nunc igitur, Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei dicens: “Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo”. (Liber I Regum 8, 25)

  • Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel. (Liber I Regum 8, 63)

  • Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et decreta mea, quae proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos, (Liber I Regum 9, 6)

  • horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)

  • Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. (Liber I Regum 11, 12)

  • Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus; (Liber I Regum 11, 35)

  • Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo. (Liber I Regum 13, 11)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina