Löydetty 668 Tulokset: Fecit
Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? (Evangelium secundum Lucam 11, 40)
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; (Evangelium secundum Lucam 12, 47)
qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. (Evangelium secundum Lucam 12, 48)
At ipse dixit ei: “Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; (Evangelium secundum Lucam 14, 16)
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)
Et ait illi: “Surge, vade; fides tua te salvum fecit”. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
Et Iesus dixit illi: “Respice! Fides tua te salvum fecit”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. (Evangelium secundum Lucam 19, 18)
Ille autem tertio dixit ad illos: “Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam”. (Evangelium secundum Lucam 23, 22)
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)