Löydetty 412 Tulokset: Factum
Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. (Liber Ecclesiasticus 32, 24)
Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. (Liber Ecclesiasticus 42, 15)
propter eum dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium: (Liber Ecclesiasticus 44, 18)
Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)
Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)
In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: (Liber Isaiae 14, 28)
Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas. (Liber Isaiae 36, 1)
Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini; (Liber Isaiae 37, 1)
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)
Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: (Liber Isaiae 38, 4)
Ecce vos omnes, qui accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis; in doloribus recumbetis. (Liber Isaiae 50, 11)
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius. (Liber Ieremiae 1, 2)