Löydetty 4294 Tulokset: Fé
“Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”. (Liber Genesis 6, 7)
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)
Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)
Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini. (Liber Genesis 6, 19)
Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit. (Liber Genesis 6, 22)
Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam. (Liber Genesis 7, 2)
Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. (Liber Genesis 7, 3)
Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”. (Liber Genesis 7, 4)
Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. (Liber Genesis 7, 9)
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7, 16)
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)