Löydetty 4294 Tulokset: Fé
“Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)
Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert. (Prophetia Amos 5, 9)
Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. (Prophetia Amos 5, 10)
“Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris. (Prophetia Amos 5, 21)
Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam. (Prophetia Amos 5, 23)
Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. (Prophetia Amos 5, 26)
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. (Prophetia Amos 6, 7)
et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: “Numquid adhuc est penes te?”. Et respondebit: “Non est”; et dicet ei: “Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini. (Prophetia Amos 6, 10)
Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti? (Prophetia Amos 8, 8)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum. (Prophetia Amos 8, 10)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. (Prophetia Amos 9, 2)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos; (Prophetia Amos 9, 3)