Löydetty 4294 Tulokset: Fé
“Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)
congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos (Prophetia Ezechielis 22, 20)
Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. (Prophetia Ezechielis 23, 18)
Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)
Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt. (Prophetia Ezechielis 23, 38)
Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae. (Prophetia Ezechielis 23, 39)
Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum; (Prophetia Ezechielis 23, 48)
Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam, (Prophetia Ezechielis 24, 4)
pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius. (Prophetia Ezechielis 24, 5)
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. (Prophetia Ezechielis 24, 18)
Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis, (Prophetia Ezechielis 24, 22)
Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 24, 24)