Löydetty 4294 Tulokset: Fé
Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius. (Liber Isaiae 40, 19)
Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)
Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos. (Liber Isaiae 40, 24)
Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)
ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)
Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. (Liber Isaiae 41, 21)
Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)
Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris. (Liber Isaiae 42, 2)
Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium. (Liber Isaiae 42, 3)
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. (Liber Isaiae 42, 13)
Dicam aquiloni: “Da” et austro: “Noli prohibere; affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae. (Liber Isaiae 43, 6)
Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum”. (Liber Isaiae 43, 7)