Mosaico decorativo

Löydetty 4294 Tulokset: Fé

  • Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. (Liber Exodus 25, 29)

  • Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)

  • Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; (Liber Exodus 28, 42)

  • panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies (Liber Exodus 29, 2)

  • et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes. (Liber Exodus 29, 3)

  • Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; (Liber Exodus 29, 13)

  • Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario. (Liber Exodus 29, 30)

  • et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)

  • Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, (Liber Exodus 29, 41)

  • Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina. (Liber Exodus 30, 9)

  • Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)

  • homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis”. (Liber Exodus 30, 38)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina