Löydetty 4294 Tulokset: Fé
audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua; (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant”. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari. (Liber II Maccabaeorum 11, 29)
De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus. (Liber II Maccabaeorum 11, 36)
Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. (Liber II Maccabaeorum 11, 37)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit. (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur. (Liber II Maccabaeorum 12, 16)
Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum. (Liber II Maccabaeorum 12, 26)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat. (Liber II Maccabaeorum 12, 29)