Mosaico decorativo

Löydetty 4294 Tulokset: Fé

  • Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit transferre ea in Ierusalem”. (Liber II Paralipomenon 2, 15)

  • Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi. (Liber II Paralipomenon 2, 17)

  • Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum; et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis. (Liber II Paralipomenon 3, 8)

  • Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim. (Liber II Paralipomenon 3, 14)

  • Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum (Liber II Paralipomenon 4, 1)

  • Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)

  • Fecit etiam atrium sacerdotum et atrium grande et ostia in atrio, quae texit aere. (Liber II Paralipomenon 4, 9)

  • Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et complevit omne opus regis Salomonis in domo Dei; (Liber II Paralipomenon 4, 11)

  • Bases etiam fecit et luteres, quos superposuit basibus, (Liber II Paralipomenon 4, 14)

  • et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina