Löydetty 720 Tulokset: Eva
Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)
Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. (Prophetia Danielis 11, 34)
Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)
In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis. (Prophetia Osee 5, 7)
Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me. (Prophetia Osee 6, 7)
Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia? (Prophetia Osee 7, 13)
In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur. (Prophetia Osee 11, 4)
Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum. (Prophetia Osee 11, 7)