Mosaico decorativo

Löydetty 720 Tulokset: Eva

  • et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. (Liber I Maccabaeorum 1, 3)

  • Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso (Liber I Maccabaeorum 4, 12)

  • Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant; (Liber I Maccabaeorum 4, 26)

  • Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)

  • escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis. (Liber I Maccabaeorum 6, 53)

  • Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)

  • et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)

  • Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos; (Liber I Maccabaeorum 10, 49)

  • “Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus; (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes (Liber II Maccabaeorum 5, 2)

  • Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam. (Liber II Maccabaeorum 6, 26)

  • Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: “Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari”. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina