Löydetty 720 Tulokset: Eva
Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum solum, et recedam a civitate”. Et ait mulier ad Ioab: “Ecce, caput eius mittetur ad te per murum”. (Liber II Samuelis 20, 21)
Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me elevas me; a viro iniquo liberas me. (Liber II Samuelis 22, 49)
Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus; (Liber II Samuelis 23, 6)
Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno. (Liber II Samuelis 23, 8)
Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta (Liber II Samuelis 23, 18)
Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. (Liber II Samuelis 24, 4)
et pervenerunt ad arcem Tyri et omnes urbes Hevaei et Chananaei exieruntque ad Nageb Iudae in Bersabee. (Liber II Samuelis 24, 7)
Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. (Liber I Regum 1, 5)
et propitiaberis populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis, qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis (Liber I Regum 8, 50)
Universum populum, qui remanserat de Amorraeis et Hetthaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de filiis Israel, (Liber I Regum 9, 20)
Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)
Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. (Liber I Regum 12, 10)