Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. (Evangelium secundum Lucam 20, 13)
Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum (Evangelium secundum Lucam 20, 27)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. (Evangelium secundum Lucam 20, 40)
Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
et eritis odio omnibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Lucam 21, 17)
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem. (Evangelium secundum Lucam 22, 2)
Et dixit ad eos: “Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem”. (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)