Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo. (Evangelium secundum Marcum 4, 36)
Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: “Magister, non ad te pertinet quia perimus?”. (Evangelium secundum Marcum 4, 38)
qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, (Evangelium secundum Marcum 5, 3)
quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; (Evangelium secundum Marcum 5, 4)
Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum (Evangelium secundum Marcum 5, 6)
et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Et interrogabat eum: “Quod tibi nomen est?”. Et dicit ei: “Legio nomen mihi est, quia multi sumus”. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. (Evangelium secundum Marcum 5, 10)
et deprecati sunt eum dicentes: “Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus”. (Evangelium secundum Marcum 5, 12)
Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. (Evangelium secundum Marcum 5, 15)
Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 5, 17)
Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. (Evangelium secundum Marcum 5, 18)