Löydetty 4238 Tulokset: Eum
Et ait illi: “Ego veniam et curabo eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “Domine, salva nos, perimus!”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 25)
Daemones autem rogabant eum dicentes: “Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 31)
Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)
Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 19)
dicebat: “Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 24)